top of page

Salvete!

In medio labyrintho nunc estis... Minotaurus adest et vobis paulum temporis ad exitum reperiendum est, antequam monstrum saevum vos voret...

Quamquam ianua semper patet, difficillimum exire e labyrintho a Daedalo confecto est, quia multi muri et parietes insunt et via recta numquam se ostendit...

​

Necesse est vos bono animo esse et semper cogitare, nisi vultis errare ad mortem certam, quia Minotaurus semper famelicus est...

​

Sed, sicut fecit Theseus, vos quoque e labyrintho exire poteritis si quis vobis auxilium feret, ut Ariadna puella Theseum iuvit

​

Primum necesse est PIPIARE vel in VULTUUM LIBRO ad magistrum scribere, qui vos iuvare potest, si eum sequimini et recte latina lingua eum oratis...

 

bottom of page